monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, De Nabuthae, § 3 <<<     >>> § 5

§ 4

1 Sed quid arbitraris quod.
2 dum uiuis, abundas omnibus? o diues, nescis quam pauper sis, quam inops tibi ipse uidearis, qui te diuitem dicis.
3 quanto plus habueris.
4 plus requiris et quidquid adquisieris, tamen tibi adhuc indices.
5 inflammatur lucro auaritia, non restinguitur.
6 quasi gradus quosdam cupiditas habet; quo plures ascenderit eo ad altiora festinat, unde sit grauis ruina lapsuro.
7 tolerabilior tamen iste, cum minus haberet, census sui contemplatione mediocria requirebat; accessione patrimonii accessit cupiditatis augmentum.
8 non uult esse degener uotis, pauper in desideriis.
9 ita duo intolerabilia simul iungit, ut ambitiosam spem diuitis augeat et non deponat mendicitatis affectum.
10 denique docet nos scriptura diuina quam misere egeat, mendicet abiecte.